- PANAF
- PANAFvox Hebraea, quam Esaiae c. 6. v. 2: Chaldaeus Interpres, aliique passim Viri eruditi, de operimento capitis Seraphinorum sonantem, ad verecundiam eorum de im perfecto suo in DEUM affectu, et ad metum reverentialem, quô astantes tantae Maiestati corripiebantur, referunt. Capitis enim obnuptio nota pudoris est, ut Brassicanus in Adagiorum farrag. scribit: quique verecundantur, faciem et caput operiunt, Theophr. in Character. Unde apud Plautum non unô locô, frons perfricta ac inverecunda his signatur vocibus, adeo nudô et apertô capite. Et in convivio Alcinoi Od. β. Ulysses canentem Demodocum audiens, prae verecundia caput operit: ut de iuvene illo, apud Arbitrum: de Socrate, apud Platonem in Phaedto: de Helena, apud A. Gellium l. 14. c. 9. et Q. Calabrum Paralipom. l. 14. nil addam. Ad sacra redeo: Et haec sine dubio causa, cur Hebraei, cum alibi, tum maxime in Templo, orationi vacantes, capita velaverint, caputiis operti; cuius ritus primus Auctor Moses creditur, ad rubi conspectum vocemque Angeli inde auditam, faciem abscondens. Nec multum abest, quod eum irtum Abulensis ad subiectionem et timorem refert; unde Apostolus 1. Corinth. 11. v. 10. capitis valamen potestatem vocat, quia timoris subiectionisque nota: Quae omnia non incommode Epiphanius haer. 80. ad CHRISTI capitis nostri obductionem transferens, Hebraeis illum non ita, ac nobis est, manifestum ac patentem fuisse docet, quam ob causam Mosis lecturi libros capita velaverint. Ita Anshelm. Solerius de Pileo Sect. 2. Sed deceptus is est, cum Panaf vult significare, operimentum capitis: cum Hebraea vox Gap desc: Hebrew reddi debeat facies suas. Ita enim verba habent, Gap desc: Hebrew, i. e. duabas alis operiehant facies suas, etc. Ioan. Buxtorf.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.